GOTTHI

GOTTHI
GOTTHI
pop. Scanziae, quasi Goten, seu Guten, sic dicti ab advenis, ob summam in hospites lenitatem, quae laus, in ipsis, etiam ante Christianismi tempora, exmia fuit: Gothones Tac. Ann. l. 2. c. 62. de morib. Germ. c. 43. Gutones Strab. l. 7. p. 329. Plin. 1. 4. c. 14. Gythones Ptol. Guttones Pyttheas et Saxoni, Iutti quoque et Gioti mediae artatis scriptoribus. Olim ad mare Balthicum usque se extendêrunt, cui proin nomen Godanbelt, quod nobis Godanus sinus dicitur. Distincti sunt in celebrata Historris nomina Ostrogothos, et Westrogothos, a situ. E Scanzia primo seu Scandia, in Insulam Vistulae, et in longinquiora, ad Maeotim et in Daciam, Moesiam, Pannoniam, Thraciam Graeciam, Macedoniam, Pontum, Asiam, Africam: Im Occidentem quoque, Germaniam nempe, Galliam, Italiam, Hispaniam, Britanniam, etc. sese effudêrunt. Thraciam diripientes a Constantino coërciti sunt, A. C. 321. Ab Hunnis sedibus pulsi, a Valente Imp. tamquam fidei socii, per Ulphilam Ep. submislum seducti et in Thraciam recepti, arma in patronum vertêre, A. C. 376. Vix ab urbe Constantinopoli sub Gratiano amoti, mislo Theodosio, trans Istrum reiecti sunt: mox audaciâ resumptâ A. C. 381. per Fridigernum Graeciam, per Alatheum et Safrachum Pannoniam devastatunt: sub foedus redacti ab Imp. cum Regem illorum Athanaticum sepulturâ honorasler. Gainas dein Gothus, ex gregario milite Dux, Arcadio negotium, A. C. 398. fecit, sicut eidem A. C. 395. Alaricus Gothorum Rex a Rufino immislus, sed Rufinus interfectus a militibus et Gainas A. C. 400. captus ac trucidatus est. Alarici succeslor Ataulphus, Romam perditurus et Gothiam conditurus, eius loco, ab uxore Placidia Galla, Honorii sorore, porhibitus est, A. C. 412. In Gallia Tholosam sedem habebant, Hispaniae magnâ parre subiugatâ, unde illos Rectiarius eiecturus, victus securique pecuslus est, A. C. 457. Euricus dein Rex, illo multidominio Romanorum usus, magnam partem Galliae rursus sibi subiecit, A. C. 464. pater Alarici. An. post eum 520. in Hispania, Almaricus cum Gothis Italicis, de Galliae iure transegit, Chrotildes filiae Chlodovaei maritus, Dalmatia Gothi pulsi sunt, A. C. 540. et Italia fere tora exacti, A. C. 542. nisi Totila res prolapsas restituislet: Ast hunc Narses, et post eum Teiam, in Italia Gothorum ultimum Regem occidit, Italiâ recuperatâ, A. C. 553. quod ipsum statuâ Theodorici affabre factâ Neapoli positâ praesignificaverat. Nam paulo ante mortem Theodorici, compago lapillorum, caput constituentium, solut est: ante Atalarici mortem venter dissiluit: Amalo sventâ occumbente virilia collapsa, tandem Gothis urbem obsidentibus, femora, pedes et reliquum eius omne concedit. Graserus in Hist. exot. Post hos, Longobardi a Narsete evocati Italiae incubuêrunt, A. C. 568. sed et in Hispania, sub Roderico, a Saracenis et Mauris per Iulianum comitem ex Africa adductis, omnis nobilitas Gotthorum cecidit, A. C. 714. Galliam quoque Francis remisêrunt. Religionem quod artinet, scribit Adamus Bremensis, etiam cum in communi gentium errore versaentur, reverentes tamen fuisle Episcoporum, si qui probi castique eslent: de Christo sermonem audiisle non invitos, uniusque hominis operâ Gotthos conversos, cum Wermulanis parteque Scritofinnorum. Idem scriptor Christianisiumi titulo Amundum Sueciae Regem ornat. In discrimine positi opem a Deo postulabant; sem per vim abstinentes a subditorum sibi populorum animis, quos, ipsi a Valente ad Arianismum seducti, fidem Nicaeensem sequi minime prohibuêrunt. Theudericus
inprimis Westrogothorum, alterque Ostrogothorum Rex a Sidonio, et Ennodio, eximiae pietatis elogium ferunt. Et quidem hic, qui ne prima quidem literarum elementa noverat, res Gothicas, ad summum gloriae fastigium extulit: sicut Theodatus contra, vir non literatus tantum, sed et Graecae Philosophiae studiis excultus, easdem de summo sastigio in praeceps iecit. Vide Hug. Grotii Hist. Gothor. item in vocibus Gothi, Guthi, Iuti, Ostrogothi, Visigothi, etc. Gothicae autem rei et Aquilonarium populorum delibario, ad posteriores antiquitates intelligendas apprime conducit. Cum hi omnes linguâ, morbus et institutis parum inter se differrent, totamqueve fere Europam armis victricibus subiugatam premerent: Hinc enim factum est, ut non solum mores et leges, sed et plurima vocabula in unaquaque gente haberentur communia. Quoad linguae autem consonantiam, veteri usi sunt omnes Germanica suis dialectis variata, antiquiorem, et nativam magis retinentes, qui in Bor. vergunt: Longius autem dissiti sunt in Bor. Gothi, olim Getae, a vernaculo suo Iaet i. e. gigas, denminati. hi Daciam proprie coluêre; Omnes conterranei, vel e finitibus regionibus oriundi, licet a diversis populis, quibus bellum intulêrunt, diversimode nuncupentur. Henr. Spelmann. in Gloss. Arch. Adde B. Rhenan. qui Rer. Germ. Nov. Antiqq. l. 2. et 3. de hac gente pluribus agit ut ad eum Cl. Otto Notis suis: Et quidem de Gothorum in Italiam, et mox in Galliam migratione, habes p. 184. in Germaniam, p. 247. de eorundem Cultu, p. 351. Horum Senatoribus Sidon. Apollinaris perones attribuit, Carm. 7. v. 445.
——— —— Nec tangere possunt
Altatae suram pelles, et poplite nudo
Peronem pauper nodus suspendit equinum.
Ubi simul docet, quod cum Romani sive calceis, sive peronibus (nam hi rusticorum et plebeiorum apud Romanos fuêre) tibiatim
essent calceati; hi gentilitio more nudis curibus, et suris nudoque poplite inceslerint. Unde idem Ep. 20. l. 4. eorum pedes, inquit, perone setoso talos adusque vinciebantur. Genua, crura suraeque sine tegmine. Vide B. Balduin. de Calceo Antiq. c. 17.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Gotthi — (a. Geogr.), so v.w. Gothen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • GOTHI vel GOTTHI — GOTHI, vel GOTTHI hodie Poloni, teste Matth. Michoviensi, pop. Sarm. Europaeae, Boreale latus maris Euxini accolentes, prius Getae, teste Isid. Regio eorum Gothia, inter Tyram, et Borysthenem. Vide Gothia, et Gotthi …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TRISSINO, Gian Giorgio — (1478 1550) Gian Giorgio Trissino was a prolific and influential man of letters in sixteenth century Italy. He was a poet, literary theorist, and dramatist; his most significant contribution to literary history was his play Sofonisba, the first… …   Renaissance and Reformation 1500-1620: A Biographical Dictionary

  • italienische Literatur. — italienische Literatur.   Die Eigenständigkeit des Italienischen gegenüber dem Lateinischen ist zumindest seit dem 10. Jahrhundert fassbar, dennoch bildete sich eine selbstständige italienische Literatur erst zwei Jahrhunderte später heraus.  … …   Universal-Lexikon

  • Trissino — Trịssino,   Gian Giorgio, italienischer Dichter, Grammatiker und Dichtungstheoretiker, * Vicenza 8. 7. 1478, ✝ Rom 8. 12. 1550; war zeitweilig für Kaiser Maximilian I. und die Päpste Leo X., Klemens VII. und Paul III. tätig; vertrat als Dichter… …   Universal-Lexikon

  • Versi sciolti —   [ vɛrsi ʃɔlti; italienisch »ungebundene Verse«], in der italienischen Literatur reimlose isometrische Verse, meist in Form eines Endecasillabo. Die bereits im 13. Jahrhundert nachweisbaren Versi sciolti kamen im Rahmen der Antikenrezeption des… …   Universal-Lexikon

  • GOTHIA — pars Austr. Sueciae, inter Sueciam propr. Norvegiam et mare Balth. Triplex est, Occid. cuius provinciae Westrogothia, Dalia et Vermelandia. Orient. cuius prov. Ostrogothia, Smalandia, Selandia Ins. et Gothlandia Ins. et Merid. cuius prov. Scania …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PILEATI — ex Longobardis quidam, sicut reliqui Capillati, dicti sunt: illos Sacerdotes, hos saeculares vocabant. Vide Iornand. de rebus Goth. c. 11. et supra in voce Capillati. Adde locum illius: Philosophos habuêre (Gothi) quos Zarabos, Tereos, et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RUFUS — I. RUFUS Centurio sub Scipione Africano, cuius res gestas scripsit. Appianus. II. RUFUS Consul, an. Urb. Cond. 934. Alius Consul cum Constantio, an. Urb. Cond. 1210. III. RUFUS Corinthius Sophista, quamquam divitiis et generis nobilitate pollebat …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TAUROSCYTHAE — populi Sarmatiae, qui Taurum montem habitant penes Achilleum cursum. Eorum bellicum Olbiopolitis meminit Iul. Capitolin. in Pio, c. 9. Olbiopolitis contra Tauroscythas in Pontum auxilia misit: et Tauroscythas usque ad dandos Olbiopolitis obsides… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”